Biografie

Het Chronicum et menologium Domus Capellae Beatissimae V. Mariae ordinis Carthusiensis Diocesis Cameracensis iuxta Angiam in Herne1 rapporteert over Broeder Gheraert:

[fol. 15r] Hic sequuntur nomina monachorum et conversorum qui fuerunt hic defuncti ante annum Domini 1390 prout colligi potuerunt ...
Dominus Gerardus de Sanctis monachus et procurator huius domus2.

[fol. 18v] Anno millesimo tercentesimo trigesimo octavo, fuit in hac domo receptus ad ordinem tempore prioratus domini Ioannis Bochoute quidam clericus dictus Gerardus de Sanctis. Hic tempore noviciatus sui legavit huic domui suas hereditates ut patet in quodam instrumento de hoc facto. Hic ergo dominus Gerardus fuit procurator huius domus circa annum D. 1343, nescio quot annis. Hic scripsit originales libros de redditibus quos haec domus possidebat tunc temporis. Correxit etiam biblia et fuit egregius scriptor. Multos pulchros libros scripsit et etiam cantuales infirmarius huius domus habet duos libros eius manu conscriptos. Fuit etiam notabilis clericus, sicut apparet ex diversis eius scriptis. Hic habitavit postea in domo prope Diest, demum in domo Leodii. Credo quod ibi obierit. An tamen in aliqua illarum domorum etiam fecerit professionem ignoro. Fuit in ordine plus quam 30 annis, quia anno 1371 vixit adhuc in domo Leodii, ut scripsit manu propria in libro [fol. 19r] infirmorum. Credo quod hoc fuerit circa finem vitae suae. Ipse erat expertus in tribus linguis. Obiit idibus martii3.

[wordt vervolgd]

  • 1. Titel volgens beschrijving van KB Brussel, hs. 13753-55 (17e eeuw) in de uitgave van LAMALLE 1932, p. XXIX-XXXI.
  • 2. Ibidem, p. 17.
  • 3. Ibidem, p. 26-27.